Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 81
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur liberae nostrae cogitationes sunt, tollamus animo stellas omnes, lunam, solem ipsum, totamque regionem aetheream ex hac vniuersitate, protinus hîc erunt in densissimis tenebris omnia, protinus erunt omnia frigoris, horroris, tumultuationis, &praesentaneae corruptionis plena. Quòd si noctis obscuritas nos conturbare solet, quae tamen ab astris &repercussu radiorum solis illustratur, quid futurum putamus, si sublata sit aetherea lux ex hac natura rerum? Simile quippiam accidet scientię naturali, sine rerum caelestium consideratione, &cum scientia naturali concident omnes, quae de moribus sunt disciplinae. Natura nimirum rerum actiones omnes gignit, quae semper parentis suę similitudinem gerunt. Quanquàm enim mens &voluntas nostra sit superior huic corporaturae, cum hac tamen ambae tam arctè coniunctae sunt in vnum, vt ijsdem fermè motibus semper commoueantur, nec quicquam possint animi, nisi cum corporibus suis hîc praestare: non quòd non habeant propriam vim, qua malis corporis illecebris reluctentur, sed quòd tam ignauae, tamque stupidae factae sint, vt laxatis habenis, depositisque calcaribus, equi minimè boni multiplici libidine se ferè patiantur raptari. Quantum autem corpus ad animae functiones conducat, ex ebrietatibus &morbis facilè cognoscere licet, in quibus leuis aliquis vapor, grauissimam mentis abalienationem afferre potest. Ita quoque videmus ob non adeò magnum corporum discrimen, quosdam ingeniosos &sagaces esse natura, multos stupidos, stolidos &prorsus ineptos. Corpus autem aëris circumfusam temperiem emulatur. Aër enim continuò per pulmonem totamque corporis nostri foraminosam peripheriam trahitur, totosque nos facilè permeat, ac restituit nostri spiritus assiduam consumptionem: idem etiam permeat ac immutat omnia quorum contactu nos indies immutamur, &ipsum permeat atque mutat etiam vndique virtus caeli. Ita fit vt mens fermè corporis temperiem sequatur, corpus autem externam rerum temperaturam, omnia verò caeli virtutem imitentur, &vt hominum, regionum, cunctarumque rerum temperies in terram caeli motu descendat. Aetherea natura tanquam medium quoddam accommodatissimum inter animam &corpus, quoniam vtriusque magna cognatione tenetur, superioribus viribus facilè paret, &inferiorem corporaturam gubernat. Nam nisi haec inferiora, suapte natura stolida, respondeant aetheri, &aether etiam obsequatur mentibus &prouidentiae Dei, in varios statim tumultus &discrimina deueniret tota rerum natura. Ita partes omnes aetheris reguntur ab aeternis in significationem &productionem futurorum euentuum: nam, vt diximus, etiam animus fermè corporis motum imitatur. Vnumquodque verò corpus temperiem quandam ab origine sua sortitur, quae temperaturae sui natalis caeli respondeat, &cum ea pariter suis temporibus permutetur. Quòd si quaerat aliquis, quomodo caelum, cùm hinc tam procul distet, possit haec cuncta tam facilè gubernare.