Latin · Dactylic hexameter
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 88
Unproofread scanNot analysed yet
Iudicio Veneris concedat praemia formae.
In lachrymas abeunt, gemitu pia pectora rumpunt:
Et sic vita perit, captant dum sponte labores.
Hîc quoque iam fundens lachrymas non amplius esse
In viuis volui, cernens quàm plena malorum
Omnia sint. tuc ille iterum est haec verba locutus:
Aequo animo perferre decet, quod ferre necesse est:
Nam frustra inuictum fatum deuincere tentes.
Sed modò perge vagi caeli cognoscere vires.
Phoebum fusca die peperit Latona noueno:
Nec mater natum vidit Coeusue nepotem.
Sol oculus mundi est, qui cunctis prospicit: vnus
Circumquaque videt, quae summus continet aether: b
Nubila discutit &caelum mentemque serenat.
Atque sono dulcis cytharae latè omnia ducit:
Nec non multiplici distinctis voce cicutis
Visceribus mundi vitales inserit auras:
Vnde vocauerunt illum quoque Pana bicornem,
Qui semper pleno naturam exornat honore.
In neatam assurgens feruentia tempora profert,
Atque sonans hypatam stringentia frigora brumae.
Continuò varium sumunt sic cuncta decorem.
Inclyta Phoebaei vehementi luminis ictu
In terram spargunt foecundas sidera guttas.
Hunc discedentem comitantur numina caeli,
Assurguntque iterum redeunti: nempe verentur
Eius magnanimum tanto cum lumine vultum.
Cuncta mouet propior summae bonitatis imago.
At quoniam ex humeris arcum gerit atque pharetram,
Ipse est terribilis cunctis, cùm saepe sagittis