Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 89
Unproofread scanNot analysed yet
a Haec explicantur ab Hom. in hym. Apollinis. Nouenus numerus ex foecunda triade procreatur, &cùm sol procreationis author sit illi maximè fuerit accommodatus. Coeus terrae filius est à sopore dictus, &eius filia Latona à latendo, quoniam omnia torpere credebantur in tenebris ante lucem. cùm autem soli nihil occultum sit, sed luce sua totam vniuersitatem impleat, &suum naturae vigorem afferat, non est mirum quod nec Latona nec Coeus lucem solis vidisse fingatur à poëtis. b Orpheus κόσμου διῶνιον ὁμμὰ solem appellat, à quo reliqua suam lucem acquirere creduntur. Est autem triplex sol secundum Platonicos, aethereus, animalis &diuinus. significat in rebus aeternis intelligentiae perspicuitatem. Diuina mens est immensi splendoris, cuius similitudinem quandam mentes factae continent. Corporea verò lux est intelligentiae quaedam imago, siquidem veritatem quoque rerum demonstrat. c Lux, cùm sit igneae naturę proxima, calefacit: calor vapores in aërem uertit: aër sua natura perspicuus est &serenus: aërem externum, aër nostris corporibus inclusus, hoc est spiritus, imitatur, qui sentiendi &intelligendi est instrumentum: qualia verò sunt instrumenta tales sunt actiones. d In pulcherrimos ordines sol, veluti caeli dominus, omnia digerit, &ob id Homerus, Orpheus, reliquique poëtae musicum eum esse scribunt. Nam ea clarissimorum quoque philosophorum sententia fuit, vt omnia symphonia corporum caelestium crederent gubernari, inter quae proculdubio sol principatum tenet: quòd si verò reliquae stellae suam lucem illi debent acceptam, ipse transferet earum vim in haec inferiora: si propriam lucem habent, quemadmodum ratio postulare videtur, haec virtute solis adiuta, per rerum intima suam vim diffundet. e Omnem potestatem omnia diuinae bonitati debent, &natura comparatum est, vt inferiora superioribus se summittant. Solautem inter planetas supremam obtinet potestatem. Itaque planetae soli superiores illi motu epicyclorum suorum accommodant, qui quidem anni spacio reuoluuntur. Veneris &Mercurij apogaea solis motum habent. Sol etiam semper est inter lunae apogaeum &lunam.