Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 92
Unproofread scanNot analysed yet
Et quanquam insani est permagna potentia Martis,
Attamen inferior quòd sit sapiente Minerua,
Extillo antiquo constat certamine, magnus
In quo Mars abijt Tydidis saucius ictu.
Captat adulterium Mauors: nec retia terrent
Subtili constructa manu, non ira mariti,
Non custos Veneris, qui conspicit omnia Phoebus.
Tendit in amplexus, pudor exuperatur amore.
Sarmatici populi Pyroentis luce fouentur,
Quod boreas reprimat media in praecordia flammas,
Quaeque venena gerunt, animantia pasta rapinis
Pharmaca quae denso consumunt membra calore.
Saturnus terra caelique è semine natus
Obtinet imperium triste in contraria mundi:
Nempe vbi decliui gentes in sole rigescunt,
Ac vbi cuncta acri nimium torrentur ab igni,
Inque locis medijs pariter non pauca gubernat.