Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Homerus pestem acerrimam Apollinis sagittis in exercitum Graecorum introductam esse scribit. Calor enim immoderatus omnia perdit: sed quia moderatus cuncta recreat, ideò Phoebus etiam medicus habetur. Phoebus autem ab expurgando Apollo à perdendo videtur appellatus. b Caliditas cum humiditate tonitrua profert: colore nimirum à contrario circumstante in medias nubes se recipiente, qui coniunctus maiorque factus, magno cum impetu erumpat. c Orpheus in hym. Rheae fabulam attingit. Veteres per Saturnum &Prometheum intelligebant Deum, in omni aeternitate se contemplan tem: qui in mentem suam species omnium rerum immensamque sapientiam producat: per Iouem foecundam eius beneficentiam mundi procreatricem &conseruatricem, per Iunonem aetheream regionem intelligebant, quae maximam inter corpora diuinam vim concipit. d Eadem infelix constitutio caeli, quae ad praelium accendit, sterilitates affert &morbos. sed animi, nimirum teneriores, primùm commouentur, deinde fruges laeduntur, praesertim delicatiores, postea corpora animantium, quae etiam fructuum pernicie defectuque corrumpuntur.