Latin
vii
Nicolas Biese, De universitate libri tres vii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ex his fermè cognoscere licet, quantum humano generi afferat doctrina ornamenti, &inde quoque manifestum fuerit, quantam ignominiam, quantum supplicium mereantur illi, quicunque literis sunt infensi, qualesque Resp. sint, in quibus sapientia nullum pretium habet, nimirum caliginis, tumultuationis, calamitatis plenae: quod nunc ostenderem apertius, inuictissime Rex, nisi tuas aures, quae nihil nisi quod plenum sit dignitatis audire merentur, in dignitate rerum offendere vererer. Quanquam igitur vehementer interest felicitatis communis, vt omnes, &maximè pręcipui quique, clarissimè cernant, quantùm decorum à turpitudine distat, quoniam tibi viro prudentis. simo sunt haec omnia nota, nos omissis his rebus tristibus, nunc postquam ingenij, varijs disciplinis exornati, pulchritudinem ostendimus, vtilitatem deinceps consi deremus. Cùm autem mentis aciem in omnem partem conuerto, video nec publicè nec priuatim sine studio literarum quicquam feliciter confici posse: quod si nunc exemplis ostendere velim, tempus me deficiet ijs enume randis. Omnes enim historiae plenę sunt ijs hominibus, qui per sapientiam rem suam vel priuatam vel publicam conseruarunt, &per inscitiam funditus euerterunt. Quod si ab origine mundi res gestas repetere velimus, id ita factum esse comperiemus. Scio quidem multos vafros &callidos fuisse &leuibus quibusdam artibus deditos, qui omnia vitae turpitudine perdiderunt, quosdam etiam sapientes, qui tanquam inuicta vi fatorum ab vtilitate commum fuerint distracti: sed loquor iam de vera sapientia, quae sit cum reliquis virtutibus coniuncta, loquor etiam de negotijs, quibus sapientia superior esse potest. Quaedam enim tempestates ingruunt, quę vincunt om nem nem vim humanam, &illas vir sapiens diuinę prouidentiae moderationi committit. Sed quae in hominum potestate negotia sunt, vel nulla vis humana, vel vera sapientia recte gubernat.