Latin
2.2 to 2.4
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tametsi ex caeli motu in hac rerum conditione omnes vices temporum ordinatae et constitutae sunt ad incolumitatem mundi et commoditatem viventium: tamen aliis aliae effectorum varietate sunt praestantiores. Necesse enim fuit in hac vitae communione, non in iis modo rebus quae sub diversis generibus continentur: sed in his etiam, quae ad idem referuntur, gradus fieri, ex quo factum est ut si per se quamque rem consideremus, sua sit laude digna: sin vero cum altera conferamus, illius dignitatem nullo modo assequatur. Quam ergo inepti et iniqui Iudices hi sint, qui si quid alteri praetuleris, statim te, tum alterius naturam deformare, tum de Dei gloria et iudicio detrahere vociferantur: nemo est quin intelligat, si enim et metalla, et gemmas et plantas, bestias et homines plurimum inter se dignitate et excellentia differre videmus: nimirum inter temporum etiam momenta maxima in his ipsis rebus erit dissimilitudo. Nec si aurum argento, Smaragdum Amethysto, Amaracum urticae, Equum Asino, principem Agricolae, anteponere licebit: et in temporum varietate idem facere nefas erit. Cum enim in quadripartitis temporum commutationibus, quae ex solis circuitu progressu, et regressu efficiuntur: Ver et Autumnus plus utilitatis et voluptatis in se habeant: quam vel aestas, vel hiems, non absurdum fuerit opinor, si quis ceteris anni partibus anteferat: non quod aliae illae sint reiciendae: sed quod maiorem vim obtineant. In menstruis quoque spatiis, quibus luna annuos Solis cursus consequitur, cum sint, que ceteris omnibus non tam commoditate quam suavitate excellant: quae res est, quae cuiusque animum dubium facere possit: quo minus quae ceteris sunt praestantiora, pluris esse facienda arbitretur. Ex his autem praecipuis anni partibus utram alii potiorem arbitrentur, ipsi viderint: ego mehercule quoquo versum me oculis animo et cogitatione converto: nec gratius, nec Iucundius temporis spatium vere, menseque Maio esse reperio. Ac quidem bona omnia quae nobis hoc tempus suppeditat, si commemorare velim, tempus hercle me citius, quam oratio deficeret. Quae certe nisi maiora esse fatear: quam ut ea oratione explicare possim: et plura quam scribendo complecti: amens sim oportet. Etenim si ut res ipsa declarat, nulla dicendi tanta vis, tantaque copia: nullum tam divinum atque incredibile genus orationis: quo quis horum commodorum magnitudinem, multitudinemque non dicam exornare, sed enumerare possit: quo tandem animo ego, qui nihil elaborare ingenio, perficere industria possum, tantum mihi sumerem: ut omnes Veris Maiique me laudes enarrare, aut consequi posse putarem.