Latin
2.5 to 2.7
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque reliquis omnibus, quae infinita sunt praetermissis: ea solum, qua possum dicendi facultate recensebo: sine quibus homines bene et beate vitam traducere non possunt. Qua in re si aut vobis non satisfecero: aut causae meae aliqua in re defuero: vos quaeso obtestorque ut rei magnitudini potius, ac meae dicendi ieiunitati: quam ulli alii causae id tribuendum putetis. Nam illa ipsa etiam: quae plane ad sustentationem vitae necessaria sunt tot ac tanta illa temporis affectio, quae Hiemi senescenti adiuncta est, profert: ut unde potissimum exordiar, aut a quibus initium sumam, aut quod primum commendem: haud sciam. Quid enim per Deos immortales, quid in illo temporis spatio est quod non summa laude atque commendatione dignum esse videatur? Verumtamen ut ordine progrediatur oratio: non ut quidque in hac summa bonorum abundantia maxime laudabile fuerit: sed ut primum sua natura est, ita etiam primo loco commemorabo. Ac principio quidem inter omnes constat, ex solis conversione et circuitu, omnes temporum mutationes, omnes anni vicissitudines, omnes rerum maturitates fluere atque manare. Siquidem cum sol cursum suum a Capricorno ad nos reflectit, ver aestatemque gignit: cum a nobis digreditur, Autumnum et Hiemem procreat. Neque enim vere, omnia paene, quae superiorum temporum saevitia afflicta sunt, recrearentur: neque aestate immodico torperent aestu: neque Autumno, caloris decessione, ac frigoris accessione inconstanti deficerent, neque Hieme immoderato frigore atque gelu obrigescerent et de statu suo deiicerentur: nisi sol ultro citroque ambiendo terram, nunc hanc nunc illam partem sua luce collustraret, motu sustentaret, et calore confirmaret. Hinc suae quibusque temporibus affectiones innatae sunt: quae ut vitae hominum salutique animantium conveniunt: ita et salutares, et perniciosae sunt existimandae. Quod ut eo melius cognoscamus, operae pretium erit qualitatum illarum, vim naturamque paulo altius considerare. Omnia, quae aluntur et crescunt, in se aut calorem aut humorem, aut frigus, aut siccitatem inclusam habent. Ac inter has quidem affectiones, calor et humor ad animantia et procreanda et conservanda plurimum conducunt: reliquae autem duae, cum morbos, tum interitum eisdem inferunt. Quod tametsi tam perspicuum est, ut oratione non egeat:tamen paucis rationibus confirmabo. Potestne quicquam, quod alitur et crescit, diu consistere: nisi motu quodam certo, atque aequabili utatur? Quid alii de ea re sentiant nescio: ego mehercule sic statuo: quam diu motus ille constans in iis quae vim vegetandi habent, remaneat: