Latin
2.20 to 2.22
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.20-22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec sane sint paria omnia, si quis est, qui credat, sint eiusdem momenti causae: sint eiusdem dignitatis incrementa: sint eiusdem praestantiae utriusque proprietates: quid? nihilne inter effectus interesse putamus? Quorum dissimilitudo etsi ex superioribus deprehendi potest: tamen ut ea clarius perspiciamus: paulo fusius nunc de iis disseremus. Atque hoc quidem in loco, utrum alteri praeferendum sit: deliberatio admodum difficilis esset: si parem quolibet tempore suavium, iucundarumque rerum copiam haberemus: nunc vero cum sit unus Maius, qui et amoenitate sua ceterorumque omnium Mensium commoditatem iucunditatemque superet: nihil est, quod cuiusque iudicium remorari possit. Equidem haec est communis omnium sententia: a quo maior utilitas, maior voluptas atque delectatio ad nos accedat: ei esse palmam deferendam. Ut igitur de iis, quae praecipue nos movent atque delectant, agamus, nemo nostrum tam demens opinor erit, qui plus utilitatis nobis adferre eam partem temporis iudicet: in qua omnia quae vivunt in varia morborum genera incidunt: et gravius vehementiusque conflictantur: quam in qua meliuscule valent: et firmiora atque valentiora esse solent. Atqui in Autumno homines facilius in adversam valetudinem delabuntur: gravius aegrotant, tristius curantur, quam ullo alio tempore: quod medius fidius ita apertum atque manifestum est, ut probatione opus non sit. Declarat hoc Epilepsia: qua tum potissimum animantium corpora iactantur: praesertim cum nihil adeo Comitiales morbos, atque illa varietas generat: quae ex repentina mutatione caloris atque frigoris in Autumno oritur. Declarant …,id est morbi, qui cum furore et insania sunt coniuncti, quibus ob inaequalem bile redundantium humorum misturam, tum maxime homines tentantur. Declarant alia infinita periculosissimorum mortiferorumque genera morborum, quae tum potissimum, ut Hippocrates in Aphorismis scribit, saeviunt atque grassantur. Id eam ob causam accidit, quod tum ut antea demonstravimus, ex varietate multitudineque aspirationum atque ventorum, qui tum potissimum generantur: non solum aer misceatur: qui quocumque imus, quocumque movemur, nos ambitus: sed et terra, quam incolimus, turbetur: mariaque quae interfluunt, sede sua commoveantur. Quocirca cum in elementis, quae alimentum vitaeque sustentationem, animantibus subministrant: tantae exsistant conturbationes: necesse est eorum etiam, quae ab iis sustentantur, graviter naturam conflictari. Ex quo fit, ut optimo iure Autumnus a Medicis morborum et variarum affectionum auctor paterque nominetur. At vero veris quanta sit salubritas, quanta temperies, tum ipsius constitutio indicat: tum omnium animantium ex gravibus et periculosis morbis recreatio demonstrat. Nam quod nullo in tempore homines facilius convalescant: atque in Maio mense, hinc perspici potest quod iis morbis tum saepe utiliter medicina adhibetur: