Latin
2.23 to 2.25
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.23-25
Unproofread scanNot analysed yet
qui in Autumno nullo modo curari potuerunt. Quoniam igitur homini nihil est gratius nihil optabilius, nihil iucundius bona valetudine: perspicuum est Maium esse omnium mensium iucundissimum atque dignissimum. Verum enimuero haec quis nimium nos nostris Verbis exaggerare dicat, et non recordari non minus vere, ac Autumno homines morbo teneri. Quid? quasi vero ea, quorum natura non omnino in illa quae apparet, causa continetur: non aliquando secus evenire possint. Quod si vis morbi tantum ab aere ambiente penderet: tum nos quolibet tempore iis morbis affligeremur: qui temporum essent naturae consentanei. Sed quia et victus ratio: et corporis constitutio plurimum etiam ad morbos faciunt: saepe fit, ut in vere homines morbis premantur: quorum primordia, tum in Autumno tum in hieme contraxerunt. Nam si eadem est ratio temporum, sique homines aeque adversa valetudine vere atque hieme urgentur: derideatur Hippocrates: contemnatur Galenus: explodantur omnes physici et medici. Sin horum semper gravissima est habita auctoritas, plurimumque eis attributum: quod in aliis rebus plurimum valet: illius hic nulla ratio habebitur? Nam et Hippocrates omni quidem tempore homines in morbo esse in Aphorismis scribit: sed tamen certis temporibus, aliquando pluribus aliquando gravioribus, aliquando diuturnioribus affligi. Nec Galenus in suis Commentariis, cum aliis temporibus alii humores in corporibus redundent: ex iis diversos morbos aegrotationesque nasci negat. Quin immo omnes, qui rerum naturas altius investigant: temporum varietates maximas in hominum corporibus dissimilitudines efficere asseverant. Sed quoniam haec generalia sunt de omnium temporum affectionibus: nunc iis omissis proprius ad rem propositam accedamus: et quid de his duabus anni partibus, hi duo praestantissimi viri scribant videamus. Quid igitur Hippocrates quid? num vere Autumnum in bonae valetudinis ratione priorem esse ducit? Minime quidem. Nam in tertio libro Aphorismorum Autumnum gravissimis et periculosissimis morbis obiectum: ver autem saluberrimum esse, et minime exitiosum tradit. Galenus vero tantum abest: ut sententiae Hippocratis repugnet: ut eandem firma certaque ratione demonstret: ver enim propter temperationem caloris et humoris animantium corporibus aptissimum esse ait: Autumnum autem exitialem atque infestum: tum propter intemperiem caeli: quod eodem die iam frigus, iam calor excellat: tum propter humorum pestiferorum copiam: qui ut primum ad exteriora membra et cutem sunt delati: statim rursum: ab aeris circumstantis frigore ad interiora detrusi inficiuntur.