Latin
2.26 to 2.28
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.26-28
Unproofread scanNot analysed yet
At enim si ver est roget quis, salubre: cur idem ille Hippocrates, multos etiam homines in illo morbis tentari tradit? Huic ni fallor pro me Galenus in suis commentariis ita satisfaciet: ut posthac nihil sit desideraturus. Itaque quid ipse scriptum reliquerit: commemorare visum est. Duo in vere morborum genera exsistere affirmat: unum levium, alterum gravium et periculosorum: Ac graves quidem et difficiles ipsius sententia non ex veris commutatione, sed ex superiorum temporum affectionibus ortum suum habent: ut ex Autumno …morbi comitales: ex hieme, gravedo capitum, leprae, tussis: ex aestate …,lichenes, impetigines, vitiligines. Leves autem illos quidem ver gignit: sed non ex sua natura: verum ex depravatis corporum humoribus: qui tamen morbi, non modo non mortem animalibus inferunt: sed purgant, atque ad vitam magis idonea reddunt. Nam quibus aut sanguis est corruptus: aut pituita vitiosa in corporibus redundat: aut bilis perniciosa exuberat: in iis vere superfluis illis humoribus ad exteriora deductis scabies, impetigines, et pustulae ulceraque suboriuntur: quibus eiectis, homines convalescunt, et firmiores valentioresque fiunt. At qui integram valetudinem bonamque humorum contemperationem ad Maium producunt: in eodem incorruptam conservant. Longe autem secus, tum in aestate, tum in Autumno, tum in Hieme accidit. Etsi enim haec tempora sanum corpus ac plane omni vacans aegrotatione excipiunt: tamen vel flava bile labefactant: vel atra depravant: vel pituita corrumpunt: Ac ut plenius veris Maiique naturam intelligamus: quod exercitationes modicae: id etiam veris tempestas corpori confert. Exercitationes si fiant decocto iam cibo saluberrimae sunt, quippe quae purgationis vice sint: ac vitiosorum humorum redundantiam ad cutem evocent. Quod si is in quo exsuperat pituita, atra vel flava bilis, aut etiam sanguis, se exerceat: vel in ardentem febrim, vel in Epilepsiam, vel in Apoplexiam incidit. Simillima est veris ratio: in quo si quibus corpus fuerit bene constitutum, in eadem temperatione conservatur: sin vero pravis completum humoribus, cum Maii calore humores diffundantur, per scabiem similesque morbos paulatim educuntur. Atque haec sunt quae Galenus medicus exercitatissimus est in Hippocratem commentatus. Quid est quod planum clarorum virorum testimonio fieri possit: si hoc non sit? Quid igitur inscitius, quid ineptius est: quam veri praeferre Autumnum: cum in illo omnium morborum finis: in hoc autem fons exsistat. Ac si nos, ut aequum est vitae nostrae salus delectat: cuius rei tanta vis est: ut quicquid ignis fovet: