Latin
2.8 to 2.10
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
tam diu vitam in ipsis et remanere et conservari: ut primum autem debilitatus et oppressus fuerit, occidere ea, exstingui, atque deleri. Quae vero causa alia et origo inveniri et indagari potest, nisi ipse calor: qui in illis continetur? Cum omne quod calidum atque igneum sit, cieatur et motu agitetur suo: refrigerato autem et exstincto calore, torpeat, iaceat, et ad obitum inclinet. Age cuius praesidio plantae et nascuntur et aluntur et crescunt? Quod si nescias longa est oratio multaeque rationes, quibus doceri potes: omnia quae terra concipiat semina, quaeque ipsa ex se generata Stirpibus infixa contineat: ea temperatione caloris, et oriri et augescere. Iam vero omne, quod vivit animal, propter inclusum in eo calorem vigere, sentire, moveri: cum ex aliis multis perspici potest: tum ex eo, quod ipse venae arteriaeque, quasi quodam igneo motu agitatae, micare non desinant. Quid quod etiam evulsum animantis alicuius cor, unde principium vitae pendet, ut saepe est animadversum, tam mobiliter palpitet, ut ipsi perspicue ignea celeritas inesse videatur? Quin ipsos etiam pisces, qui natura sunt maxime frigidi, minime expertes esse caloris, tum spiritus qui in ipsis est, declarat: tum liquor ipsius aquae, quae neque conglaciaret frigoribus: neque nive pruinaque, concresceret: nisi eadem se admisto calore liquefacta et dilapsa diffunderet. Quare cum calidum illud atque igneum ita in omni fusum sit natura vivente: ut in eo insit procreandi vis, et causa gignendi: a quo et omnia animalia et ea, quorum stirpes terra continentur, nasci sit necesse, vigoremque suum accipere, dubitamus etiamnum? quin ea tempora, quae omnibus rebus salutarem et vitalem impertiunt calorem: iis, in quibus haec deficiunt et aquilonibus omnia durescunt, longe emineant: At vero si ullum tempus, Maius maxime mensis in se illum calorem temperatum habet: quo omnes homines, omnia animantia, omnes plantae, omnes denique mundi partes fultae sustinentur: contraque vindemiae tempore evanescente iam calore, et frigore adveniente noxio, omnia flaccescunt, languescunt, ac tandem nimia debilitate eneruantur. Restat ergo, ut hoc dubitemus utrum sit tempus praestantius, id quo sol ad nos redit: an id, quo a nobis discedit: id, quod temperata vi humoris et caloris prestat: an quod frigoris siccitatisque inaequabilitate: id quod propter salutem suam omnia amant, complectuntur, consectantur: an quod propter exitii metum omnia declinant fugiunt: aversantur. Quod si Autumni nullum aliud esset incommodum: