Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 101
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX NARIUM VASIS. Nte autem, quam à tabula manum removeam, non possum, quin quae mihi lacrymarum collicias, effractis narium ossibus, penitius investigare conanti in ipsis se naribus obtulerunt, prioribus appendicis instar annectam, cum idem planè, quod oculorum theca, artificium prae se ferant. Nares succingens tunica cum non modò in demortuis, tum hominibus, tum brutis, humida reperiatur, sed &in vivis perpetuò quodam madore percipiatur irrigata, nec tamen perpetuus è naribus aquosi humoris profluat rivus, necesse est, vias dari tum in nares humorem illum deponentes, tum eo in loco depositum aliâ inde viâ abducentes. In hanc me non de naribus modo, sed &pericardio, aliisque partibus, opinionem jam tum pertraxerat oculorum, &oris fabrica: sed cum argumenta Anatomica, praeter Analogiam, etiam ἀυτοψίαν requirant, suspicionibus tantùm annumerandam duxi, eò quod utrumque hujus propositionis membrum suos videbatur exspectare adversarios. Priores enim vias in dubium vocarent, qui ad odores benè percipiendos siccas, non unctas, requirunt nares, &magni Hippocratis verba vel dubitantibus opponunt, quae libr. de cam.