Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 102
Unproofread scanNot analysed yet
leguntur: καὶ ὅταν μὲν ξηρὰ ἢ τὰ κολλα τῆς ῥινὸς, ὀσμᾶσαι τῶν ξηροτέρων ἀντος ⟨ὁ ἐγκέφαλος) ἑαυτοῦ ἀκριβέστερος ἐστιν. &mox: Οκόται δὲ ὑγρανθέωσιν αἱ ῥίνες, οὐ δύναται ἐσφραίνεας. Quod si itaque odoratus organi siccitatem requireret, nulla hîc admittenda vasa, cum non modo nulli essent usui, sed &ipsum impedirent sensum. Posteriores verò ab imminente faucibus hiatu diversos non facilè admitterent, qui narium humorem, si quis esset, aut à praetervecto aëre exsiccari posse contendunt, aut per patentes vias in fauces rejici: atque ita, licet illis humidas canum, quorum odora vis nulli non cantata, nares, &ipsam humoris necessitatem ad halituosorum corporum faciliorem in poros ad nervorum extrema transitùm objicere potuissem, licet his tum illum &in homine, &in brutis, narium situm, qui non patitur humorem in fauces relabi, tum illam humoris naturam opponerem, ut non possit ab aëre solo intra pectus pulso, vel ab eodem una cum calidis fuliginibus è pulmonibus rejecto in tenues auras dissipari, id quod ipse Vulcanus, si ad partes vocetur, demonstrat: dubius nihilominus haerebam, usque dum praeter aquae ductum jam ante cognitum, &praeter glandulosas carnes tunicae Schneidero pituitariae appellatae, etiam punctorum lacrymalium in nares usque continuationem, aliumque naribus peculiarum ductum, omnia nares humectantia vasa, &simul angustum quasi fretum, per quod contentus in naribus humor in palatum transmittatur, observarem: tum enim patebat, nisi Hippocratis verba de immoderato humore essent intelligenda, ipsi experientiae bellum esse indicendum.