Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 17
Unproofread scanNot analysed yet
Si difficilis indaginis res esset, si vas longum, &per varios anfractus deducendum, si tenerum &rupturae obnoxium, liceret varias excusationes adferre; jam verò cum breve sit, cum in exterioribus obvium, cum densum &robustum magis ac aliud ullum, cum ipse in suis ad me literis rem facilem &nunquam non obviam agnoscat, quam bene sibi constet, ipse viderit. Sed haec mittam. Verus Parotidum conglomeratarum usus, illam, quae per ductum salivarem exteriorem in exteriorem oris cavitatem excernitur, salivam praeparare, qua de re, ubi reliquas salivae glandulas descripserimus, infra pluribus agemus. §. 18. Inter eas, quae pluribus excretoriis vasis donatae sunt, primo loco veniunt, quae in buccis reperiuntur, ut inter caeteras tum glandulae, tum vasorum magnitudine maximè conspicuae. Hae autem totam buccarum regionem occupantes exteriorem oris cavitatem undique ambiunt, &sursum deorsumque ad gingivas pertingentes musculos inter, &tunicam oris feruntur. Inferiore sui parte crassiores sunt, hinc tenuiores redditae venis, arteriisque, &nervis. tum in hanc, tum in anteriora transmissis liberam per exteriorem superficiem viam concedunt. Poterat vasorum mox describendorum ratione dividi in partem inferiorem, quae crassitie &soliditate reliquis prior, mediam, quae tenuissima, &superiorem, quae medio modo se habet. colore cum parotide in bubulo conveniebat. §. 19. Praeter dicta vasa peculiares in illis ductus 21. Maii observavi, cum crassiorem ejus partem transversam paulò obliquius dissecarem. Hanc enim conglomeratam videns etiam, conglomeratarum exemplo, sui generis vase donatam putabam, quod non fefellit. Vix enim divisa erat, cum per resectum.