Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
eodem ictu vasculum immissus stylus in cavitatem oris liberè penetraret, hinc totum buccarum corpus ab inferiori maxilla prope gingivas resecando, &extendendo aliquantulum membranam, video plures in eadem recta linea exiguos hiatus, per quos immissus stylus in ipsamglandulam facili negotio viam invenit. Oriuntur autem ductus, proceduntque non unô modo. Intra crassiorem, quae inferior est, glandulae partem quidam ex plusculis radicibus in singulares truncos concurrentibus orti, cum in via sunt capaciores, ubi ad membranam interiorem ascenderint, ferè ad gingivarum inferiorum altitudinem foraminibus illam pertundunt quadruplô, quam ipse ductus est, angustioribus in eadem linea secundum totam maxillae inferioris longitudinem dispositis: infra quae ad aliquod intervallum exiguae semiglobosae protuberantiae apparent, nullae acutae: quae aliâs ad digiti supra praedicta foramina altitudinem copiosae conspiciuntur. in media quoque parte excretoria vasa copiosa adsunt, sed admodum brevia, vixque, nisi per expressum humorem, conspicienda, dum quae à superiore descendunt, paulo sint manifestiora. In homine buccarum glandulas salivae dicatas superiori anno observavit Clariss. Sylvius, licèt vasa nondum essent detecta. Cùm enim haberet aegram buccarum ulceribus laborantem, &interdum limpidam inde aquam salivae aemulam manare videret, data in Nosocomio occasione buccas examinando glandulosam illarum carnem nobis demonstravit.