Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &,quae apud Aquapendentem leguntur de humore aqueo per relictum à curato buccarum vulnere foramen quotidie stillante idem arguere videntur. §. 20. Tertio loco Sublinguales se offerunt, quae utrinque ad linguae latera sitae ejusdem generis cum proximè praecedentibus sunt, nisi quod vasa excretoria obtinuerint; non quidem breviora, sed angustiora. Oriuntur intra ipsam exilibus rivulis, &hinc sibi invicem parallela, à lingua versus gingivas recedunt, ubi ad digiti ferè à dentibus distantiam vix conspicuis, nisi premantur, ostiis per tunicam hiant. Nullae ostiis, nisi ad aliquod intervallum, protuberantiae adsunt, sed, ut in buccae vasis dictum, ubicunque vascula praedicta tunicam penetrant, ibi aequalis est, &plana. An in papillis etiam sinuli adsint, non licuit observare. compressi aliquot, sed nihil expressi; hinc resectas examinando, vidi glandulosa frustula esse, quae reliquas supereminentia tunicam ibi loci in acumen elevant. §. 21.