Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 25
Unproofread scanNot analysed yet
Conglomeratae namque omnes sunt, &in omnibus ejusdem generis vasa reperiuntur: tria tamen sunt quandam differentiam arguentia. 1. color, qui non omnibus glandulis semper idem, rubent interdum partides, &in buccis sitarum inferior pars, superiore cum tonsillis, palatinis, &sublingualibus ad flavum inclinante, cùm maxillaris inferior ut plurimùm palleat. 2. Vasorum conformatio, quibusdam enim glandulis unicum duntaxat est, ut maxillarium inferioribus, &illis, quae sub auribus reperiuntur: aliis plura, eaque vel exigua, ut palatinis, tonsillis, &buccarum superioribus; vel aliquanto longiora, ut in sublingualibus, &inferioribus ouccarum. 3. humoris consistentia, qui in longioribus vasis minus, in brevioribus magis viscidus reperitur. Sed cùm coloris illa diversitas semper locum non obtineat, vidi enim in vitulo, hinc &in agno, omnes eodem pallore insignitos; cum consistentiae difformitas non in omnibus eadem, expressi quippe non semel ex ductu magno tàm superiori quàm inferiori, materiam lentam, &tenacem, relinquitur vasorum diversitas in sola magnitudine consistens, unde contenti diversitatem inferre non licebit. §. 28.