Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 26
Unproofread scanNot analysed yet
Si, ut ex ore prodit, inspiciatur saliva, colore, &perspicuitate aquae aliquantulum cedit, cùm radii lucis in illa, quam in aqua, paulò majorem subeant mutationem; quae autem spumosa exspuitur, non sibi, sed linguae, &oris motui hoc debet, cùm eodem modô lac, cerevisia, imò ipsa aqua spumosa esset dicenda: digitis si explores, lentam senties, &viscidam, atque lubricandi vim habentem, ideoque aquâ minus mobilem, magis difficulter divisibilem: saporem in sanis nullum invenies, ut nec odorem. Quam itaque sapor, &odor ἄποιον judicant, eam visus, &tactus aquâ minus simplicem decernunt; &revera, si alios effectus consulere placet, singularem in ea compositionem animadvertere licebit. Simplices liquores, quales in naturalium examine occurrunt, non nisi sui, aut medii generis, alia facilè sibi patiuntur admisceri: &si fortè heterogenea quaedam, non mediante tertiò, agitatione quâdam illis fuerint confusa, statim sibi relicta, vel si frigore juncta, leni igni imposita, aut si majori calore commista, refrigescentia sarcinam non convenientem deponunt. Sic aqua, salem praeter, &spiritum, aut his contemperata, nihil sibi patitur admisceri: admittit eadem oleum, sed oleum aquae sine medio qui conjunxerit, nondum repertus. Spiritus aquae, &oleo jungi poterit non autem sali, nisi singulari artificio, quod inter arcana artis Chymici sibi reservant: patet hoc, si oleo tartari per deliquium spiritum vini rectificatum affundas, utcunque enim agitaveris, statim summa petet spiritus, tarrarò ad imum detruso. Salsis acida facilè miscentur, sed, si exquisitè talia, non sine effervescentia. Saliva verò omnia ferre valet.