Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 29
Unproofread scanNot analysed yet
§. 32. Objiciunt hic quidam, in omnes partes non deduci sanguinem, quod sensuum testimonio probant: sed quantum valeat à sensibus, &quidem non omnium, sed quorundam, desumpta negans argumentatio si aliunde non patuisset, sola Anatomicorum historia potuisset docere. Nec enim valet, ego, vel alius nondum vidit, ergo nec id est. Si enim, quae magna sunt, quae colore se ipsa produnt, ut lacteas, &caetera non viderint, nisi ab aliis per accidens primum observata, quid mirum exigua vasa non semper conspici? viderunt tamen alii, &nos quoque vidimus, in medio cerebri corpore, in spinali medulla, in ipsis membranis arterias involventibus, in membranis ductus salivae inferioris, nec non inter nervorum quinti paris funiculos, communi membrana involutos: ut &funiculos tertii paris manifesta sanguinea vasa praesente Clarisimo viro D. Olao Borrichio Profess. Reg. Hafn. quondam etiam Praeceptore semper honorandô, qui plerisque, quorum hic à me mentio sit, experimentis, unà cum aliis adfuit amicis. Et quid aliis partibus sanguinea vasa denegamus, cum nè candidissima quidem oculi tunica illis destituatur, ut in oculi inflammatione conspicuum?