Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 30
Unproofread scanNot analysed yet
§. 33. Nec est, quod colori tantum tribuamus, ut cum cerebro, tunicis, oculi humoribus, ossibus, tendinibus, &c. dissimilis appareat sanguis, ideo etiam peculiares humores, per vasa peculiaria eò deferendos, quaeramus, quasi omnia, quae in rubente hoc succo latent, etiam essent rubicunda, nec possent sub purpureo velo albicantia recondi. Quis quaeso eorum, qui σύγκρισιν rerum &διάκρισιν admittunt, qui aliquod Chymiae precium ponunt, ignorat quam infidum sit coloribus credere? quis non vidit idem brevi tempore, ne dicam momento, ex albo nigrum ex nigro album redditum paucis accedentibus? quoties aspicere licet elepantissimo rubore splendentes, ut vocant, tincturas momento pene albas reddi? Ut caetera taceam, unicum, sed, ut puto, evidentissimum exemplum praebebit Bezoardicum minerale; quis crederet sub fulgentissimo rubore, &quidem perspicuo, qui oritur, si spiritum Nitri butyro antimonii affundas, latere tam albicantem materiam?