Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 36
Unproofread scanNot analysed yet
cùm autem effluxus ille salivae animae motum sequatur, facilè patet influentes per nervos spiritus animales tali modô glandularum vasa disponere, ut per lymphatica excretoria plus solito excernatur; quod antequam fieri possit, debent aliae viae, par quas ejus materia effluere possit, hoc est venae arctiores reddi. Scilicet, cùm quicquid ad salivares glandulas per arterias defertur, partim in venas remeet, partim transeat in excretoria vasa, requiritur necessariò, ut ab illis in haec utriusque generis vasa viae dentur patentes: cùm autem, qui per excretoria excernitur, humor sibi similis sit, &aequaliter mistus, nec in partes heterogeneas spontè secedat, qui verò per venas revehitur, heterogeneus sit, &cessante motu in aperto aëre sibi relictus in partes heterogeneas, quas inter etiam serosa observantur, abeat; patet manifestè, meatus in salivaria tendentes tales esse, qui non nisi unius generis partes (ex pluribus tamen compositas) admittant; reliquas autem venis continuatas vias majores esse, nec certis humoribus recipiendis destinatas. Quamdiu itaque sine mora liberè in venas transit sanguis, parum materiae salivaris excernetur; ut itaque haec majori copiâ excernatur, angustiores prius reliquae reddantur oportet viae; quod nervorum ope, ut dictum, fieri probabile est, cum ab animae motu produci observemus. Cum itaque motum adesse non dubiè pateat, licet sensus nondum sit observatus, non tamen frustra datos glandulis nervos, nisi alius, praeter spiritus animales, liquor per illos moveretur, dicendum.