Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 37
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod si &motus &sensus illis denegaretur, ipsi tamen spiritus in illas delati, &salivae ex Cl. Sylvii sententia juncti, dum fermentationem alimentorum promovent, satis arguunt nervorum usum non contemnendum. §. 40. Tertium, quocum illis commercium esse videtur, glandulae sunt. Quamvis enim, quae ab parotide conglomerata in appositam conglobatam feruntur, vascula adeo brevia sint, ut certi quid de illis si statuerem, illius parum memor viderer, qui. 1. de nat. Deor. temerarii esse, ait, quod non satis exploratè perceptum sit, &cognitum sine ulla dubitatione defendere: cum tamen vasa à simili maxillaribus inferioribus apposita glandula in ipsas maxillares tendentia considero, cum vasa à conglobatis hisce in conglobatam aliam delata examino, cum ortum à communi hac glandula ductum, quâ ratione inferiora versus ad jugularis axillarisque confinium tendit, humorisque in eo motum considero, non omni probabilitate destitutum me putarem, si à salivaribus per lymphatica mediantibus aliis glandulis sanguini venoso quicquam communicari suspicarer. Quod ut meliùs pateat, singularia quaedam vasa, quae in vitulino glandulas conglobatas inter ferri observavi, breviter delineabo.