Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
EXPLICATIO FIGURAE conglobatas glandulas exhibentis. a. Parotis conglobata. b. Conglobata maxillari inferiori appositae. c. Conglobata alia supra fauces sita. d. Communis glandula, à qua Lymphaticum vas. e. Ad jugularis axillarisque confinium tendit. f. Lymphatica tria à tribus diversis glandulis. a. b. c. in communem d. delata. §. 42. Video hic reclamantem non unô nomine nobilem Bilsium, cujus agilitatem manuum sectio ostendit, indolem vero sermones &scripta testantur. Ille omnibus anatomicis, ut haberi postulat, perspicacior lympham, seu succum roriferum, non modò ad spermaticarum partium nutritionem deferri, ait, sed omnes in corpore humores aqueos inde deducit, atque ita salivam quoque à ductu chylifero, vel, ut ille vocat, rorifero, non autem à sanguine vult derivandam: cui de saliva opinioni assensum praebet Clariss. Antonius Deusingius in exercitationibus Physico-Anatomicis de alim. depurat. p. 191. Παράδοξεν hoc ut probet, Bilsius primò anatomicos ad unum omnes rejicit, hinc experimento quodam deferri in hepar roriferum succum probare conatur. Primum ut obtineat, Tragicè ampullatur, experientiam suam jactat, secandi modum in coelum usque attollit, caeteros tum Anatomicos, tum Practicos, veteres simul &recentiores ad unum omnes, ut artis ignaros, prae se contemnit, non rationes in contrarium afferendo, sed è trivio sumptis telis (quae in alio scurrilia vocarent liberiores) se muniendo.