Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum ut probet, canem unicô scalpelli ictu expeditè, fateor, aperit, hinc volante manu, insignem lymphaticum ramum ex hepate prodeuntem bis, terve, sursum &deorsum linteo tergens comprimit, ut lateribus vasis sibi mutuo applicatis lympha exprimatur, mox adstantes monet attentè humoris versus hepar ascensum intueantur. Si quaeras cur ligaturis non utatur, statim audies, errare, qui hoc modo procedunt, ligaturas valere illis in locis, ubi circulari motu ex uno vase in alterum humores feruntur, ubi verò talis in orbem motus non datur, ibi nec talibus utendum, ut in roriferis vasis; contentum in illis humorem vi attractivâ partium exteriorum moveri, hinc, ligatô vase, commercium trahentis cum puteo, seu fonte, intercipi, atque ita cessante in totum tractione, quod ligaturam inter &fontem est, recidere, reliquum ligaturam versus relapsum tunicas in tumores sublevare. Quae si in dubium vocaveris, reponet, se rationibus certare nolle, sufficere, quod ad oculum haec possit demonstrare. Haec nobilis viri argumenta sunt, quibus verum lymphae motum se demonstrasse pro indubitato habet, adeo quidem, ut ex hoc fundamento universam hactenus Medicinam, ut errorum plenam rejiciendam, pronuntiet, novamque introducendam. Et hic ille chyli motus, quem sibi demonstrari, &in spicilegio secundo, &in responsione de experimentis Anatomicis Bilsianis, D. Bartholinus cupit; quem Bilsius in epistolica dissertatione adstruit: quem D.