Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 48
Unproofread scanNot analysed yet
§. 49. Non ita pridem lymphaticum à communi colli glandula deorsum latum cùm in cane investigarem, restagnante praeter intentionem, ob violentam thoracis &illi annexarum partium diductionem, in jugulari sanguine, vidi lymphaticum, quâ venam attingit, rubicundam tincturam contrahere: observatô itaque hujus cum jugulari consensu, ut certior de illo essem, modò jugularem premendo, modò extendendo lymphaticum, sensim plusculum sanguinis in hoc derivavi, quem, ut versus glandulam propellerem, digitis urgebam: sed cum surgentes hinc inde nodi ascendentem sanguinem remorarentur, aliam viam ingressus comprimendo prius lymphaticum, hinc iterum extendendo, atque sic eundem laborem alternis vicibus repetendo, sensim totum vasculum rubicundâ, venarum tamen respectu valde dilutâ, tincturâ inficiebam. Tinctum ita vasculum vinculô strinxi, &mox liberatâ à refluxum sanguinis impedientibus jugulari, quod ultra ligaturam erat, momento penè evanuit, reliquâ vasculi parte, quae ligaturam inter, &glandulam erat, magis magisque sensim intumescente. cum itaque deorsum ad inguinalem lac, ad communem colli sursum sanguis fuerit propulsus, quidni etiam ad hepar violento motu propelleretur lympha? Hoc itaque experimentum, quod semper crepat, quò omnium rationes, si Diis placet, evertit, quanti sit, quilibet facile aestimabit. §. 50. Bilsio favent varii, quos inter etiam Clariss. D.