Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 47
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne tantum rò posse fieri, ostendisse videar, exempla duo afferam, quibus etiam factum esse manifestè patebit. Cùm canem gravidam statim à pasta aliquando aperirem, inveni intestina inde à pyloro undique ferè elegantissimis lactearum rivulis intertexta, receptaculô exili admodum existente, ductuque thoracicô parùm conspicuo, &nullo lactis colore tincto: ligato itaque, cum nox instaret, thoracico ductu, repositisque in suum locum omnibus, in sequentem diem cadaver reliqui: altero mane, qui circa intestina haeserat, chylus in receptaculum propulsus non modò thoracicum adeò distenderat, ut divaricationes ejus omnes conspici possent, sed &cùm ulterior progressus illi hâc esset denegatus, ad inferiora tendens, distendensque sensim tunicas valvulas inter &opposita illis latera, quae solo contactu junguntur, viam sibi ad glandulas inguinales usque in sinistro latere fecerat, cum tamen varii ramuli, qui aliunde venientes lymphaticum hoc antequam ad receptaculum pertingit, ingrediuntur, limpidissimâ lymphâ tumerent, manifestò indicio lympham colore lacteô praeter naturam tinctam esse: si enim ferri eò debuisset chylus, quae causa, quod minores ramuli eò essent destituti in tanta chyli copia, quae receptaculum ultra naturalem modum distendebat?