Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 59
Unproofread scanNot analysed yet
Ne credas, Clarissime Vir, me laudis adeo cupidum ut aliorum labores pro meis venditarem, meque disputationis non defensorem modo, sed &Authorem profiterer, quae ab alio esset conscripta. Aliorum exemplo didici mendicatos titulos spernere, &si aliud nihil, vel sola Horatiana cornicula me docuit, quid sit furtivis coloribus splendere. Mea autem esse experimenta, &meas, quae proponuntur, observationes, eorum, qui semper fere secanti mihi adfuerunt testimonio probare licet, ut Clariss. Olai Borrichii Prof. Reg. Haff. Christiani Rudnicii Butovio-Prussi Med. Doctor. Matthiae Iacobi Matthiadis Med. Studiosi. Quid quod &Professores hujus loci Celeberrimos D. Sylvium, &D. van Horne testes producere possum, quibus non displicuit mea interdum tyrocinia inspicere. Sed nec Clariss. Golius Mathematum &Orient. Ling. Profess. Praeceptor colendus cum salivae &lachrimarum vasa in bubulo adornarem, spectatorem agere dedignatus est. Quod si itaque hominis tibi ignoti verbis fidem non adhibes, his saltem viris crede, &mihi, si quae habes, objice, nec Praesidi, cui ob publicas occupationes alias vix tantum otii tum fuit, ut semel eas revolveret, quae mihi imputanda, vitio verte. aut si praescriptam vindiciarum pag. 31.