Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 60
Unproofread scanNot analysed yet
legem urges: erraverim ego, praesidio contenta probaverit Praeses, non tamen ideo errores ipsi tanquam Authori omnino adscribendi, non in fronte operis omnium oculis nomen ejus exponendum. Doleo sanè Clariss. Virum pro praestito mihi beneficio talia reportare, illi sequiorem interpretationem objici, contra illum in medium praeferri quae facere possunt ad eruditos inter se committendos, illi inconstantiam, oscitantiam, imprudentiam, animum non satis serenum, nec ab affectibus vacuum, &c: objectari. Doleo, inquam, de illo talia narrari, cum nec ipse quicquam commiserit, nec in thesibus, quae Clariss. Vir tantopere urget, proponantur. Praecipua enim controversia de venis mesaraicis, quò nomine maximè in Dominum van Horne inveheris, adeò à disputationibus meis aliena est, ut salvâ thesium veritate &cum Praeside, &tecum &cum Bilsio amicè consentire possem, si ipsa consentiret veritas. Ego enim de lymphaticis tantum ago, &ostendo Bilsianam de illis opinionem veritati minus consonam, unde hoc tantum sequitur, Nihil ab intestinis per lacteas &lymphatica ad hepar fertur: vestra autem est sententia, Chylus per mesaraicas sanguineas fertur ad hepar. quae hîc pugna? Nego chylum ab intestinis ferri ad hepar per lacteas, ideone etiam nego illum ferri per sanguineas? Non itur hac viâ, ergo nec illa? Nullam hîc invenio contradictionem, nec ullâ ratione video, quibus argumentis ex disputatione mea desumptis motus Clariss. Praesidem inconstantiae arguas, dicas eum videri in utrumque latus claudicare, cogaris profiteri, te mirari novos in re plana ipsum hepar concernente conatus institui ab illo, &c. Quem ego statuo, lymphae motum à lymphaticorum inventione defendit Clariss.