Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
)imo ipsam, è qua tam eleganti copiosissimorum rivulorum confluxu prodit, glandulam usui adeo ignobili destinasse (ut th. 17. manifestum) ut nisi semel atque iterum me illi haec demonstrasse certus essem, nunquam ab illo visa crederem, in re adeo exigua tam parum sibi constare, magnopere mirabar. §. 8. Multum tamen debeo Clariss. Viro, quod occasionem dederit non modo meum mihi vindicandi, sed &nova quaedam alia inveniendi. Dum enim feriis Paschalibus hujus anni parotides dictas in vitulino, quo ille provocavit, rimor, &vasa, quò me trahunt, sequor: elegantem variarum in collo glandularum per peculiaria vasa consensum non sine admiratione observo. Quibus visis, ut certior de illis fierem, secundum vitulinum caput seco, hinc &canes aperio, tandem quoque bubulum caput examino, ubi plura salivae vasa non expectanti se obtulere. Ut itaque Praeceptoribus morem geram, &,quibus magis commodum, alii accuratius illa examinent; constitui hac occasione observationum mearum qualemcunque delineationem dare, veniam, sicubi forte errare contigerit, à peritioribus mihi promittens. §. 9. Quae continuum ori humorem suppeditant, glandulae non unae sunt, nec uno in loco sitae. Nam praeter maxillares, &tonsillas, à Clar.