Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Whartono descriptas, alias observavi sub auribus, in buccarum regione, sub lingua, in palato: quae omnes in eo conveniunt, quod ex plurimis glandulosae carnis quasi fragmentis, imò glomis fibrarum, nervorum vasorumque, &membranarum ope inter se connexis sint compositae, adeoque ex earum genere, quas conglomeratas Celeberrimus Vir Franciscus Sylvius appellat. Glandulae quippe omnes propriè dictae, licet parenchymata sint sui generis non sanguinea, sed alba, pinguia venis, nervis, arterisque, &vasis lympathicis praedita, varias tamen variis fundamentis nitentes admittunt differentias: quas inter nulla rem propius attingit eâ, quam Vir Clariss. modo nominatus proponit. Ille enim non vasa, ut pote quae nec dum in omnibus detecta, nec usum, quippe minus adhuc cognitum, sed ipsam conformationem respiciendo duo primaria illarum genera disp. Med. 5. de lienis &glandul. usu th. 26. &27. describit sunt enim aliae ex variis quasi partibus &minoribus glandulis conglomeratis, &cum aliqua superficiei suae inaequalitate conglutinatis exurgentes: aliae vero aequalem superficiem habentes, &ex nna quasi sibi continuata substantia constatae &conglobatae observantur: cui postremo generi &hoc peculiare est, quod alterâ parte convexum lymphatica ut plurimum excipiat, alterâ verò concavum orta interius ex plurimis tenellis rivulis alia lymphatica ex se emittat.