Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 61
Unproofread scanNot analysed yet
van Horne, quem ille chyli per mesaraicas sanguineas motum, ut probabilem tuetur, ego ne verbulo tango. quae igitur hîc inconstantia? quae occasio ista de venis mesaraicis movendi? quae ratio talia proferendi unde videri poßis ut pag. 5. fateris velle viros eruditos inter se committere, vel discordiae semina spargere inter eos, quos non ignorabas amicos? Quod si vel gravissima in te dixissem, sanctiora tamen inter illos amicitiae jura tibi essent, quam ut talia proferres. Quod autem chyli per mesaraicas sanguineas in hepar motum attinet, licet de eo in thesibus nihil dixerim, cum tamen hic illam movere controversiam tibi libuerit, paucis dicam me necdum vel rationem vel experientiam vidisse satis urgentem pro illo adferri. Sed nec perspicere cur vindiciarum pag. 26. ita loquaris: rationi namque soli hic fidere non pessum secus atque in motu chyli ad hepar per mesaraicas rubras. Quod si enim rationi tantum tribuis, ut in motu chyli ad hepar illi soli fidas, quidni etiam in motu lymphae eandem illi potestatem concedis? si autem hîc aliorum experimenta exspectas, quis tibi promisit experimenta illi opinioni contraria cum tempore non posse ostendi. Absolutum nimis imperium rationi permittis in re, quae post detecta lactea plures invenit adversarios, quam patronos. Quid quod &contrariam rationi tuae experientiam jam exhibuerit Celeberr. Pecquetus in nova de thoracicis lacteis dissert. expiment. 1. quod si ipse fuisses imitatus, tam audacter soli rationi dictaturam non detulisses.