Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 72
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &in epiglottide non glandulae modo, sed etiam excretoria vasa per ipsam cartilaginem in partem oppositam penetrantia accuratiusea examinanti manifesta sunt, &in narium tunica ad latus illius ductus, qui à punctis lachrymalibus ad anteriora narium defertur, aliud excretorium vas à minutis istis glandulis ortum nuper observavi, ut adeoque veros catarrhorum fontes conglomeratas glandulas nobis praebere existimarem, qua de re alibi, si Deo ita visum, fusius. Sed neque dum salivae diversam naturam agnosco, &humorem mixtum profiteor, te mihi potius, quam Bilsio faventem invenio. non enim inde sequitur, me aliud, praeter sanguinem arteriosum ad partes vocare. Non sequitur, Saliva est humor mixtus, ergo non à solo sanguine est. De tertia Salivae materia, quam a cerebro ad glandulas defluere statuis, thes. 22. dixi nos frustra ad occultas vias confugere, cum adsint manifestae. Multas quidem à cerebro in os &hinc vicissim in cerebrum patentes vias recenset Clariss. Falckenburgius in epistola ad Iohannem Neandrum de Tabaci fumo, sed videtur ossa capitis denudata potius, quam ipsum caput omnibus partibus instructum considerasse. Non negabo, posse tales reperiri vias, sed nec adesse credam, antequam adesse videro. Quod si itaque vel ratione quadam inexpugnabili, vel experientiâ certa ejusmodi meatus à cerebro in os ostenderis, magnam apud omnes veri cultores inibis gratiam.