Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 73
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque nec ex cerebro in glandulas, nec ex arteriolis in os quicquam immediatè deferri statuam, sed ex arteriis in glandulas, patet te nulla in re mecum sentire, cum autem, quod in glandulis salivaribus secernitur, per ramulos roriferos ordinarie adferri videri dicas sanguinem reticendo, omnibus manifestum est te Bilsio assensum praebere. Eadem thesi 42. exposita Bilsii de lymphae motu sententia, adductoque quò ille semper provocat experimento, addidi hunc esse chyli motum, quem sibi demonstrari in spicilegio 2. D. Bartholinus cupit, quem Bilsius in epistolica dissertatione adstruit, quem D. Borrichio me praesente in vivo cane voluit demonstrare, ut mirer, D. Deusingium in chyli nomine ex Bilsii mente explicando occupatum Bartholinum iniquae postulationis accusare. De illo enim humore loqui tum, qui in lacteis mesenterii continetur, &quem inde ex parte per lymphatica in hepar deferri Bilsius demonstrandum suscepit. Non hîc paria illis, quibus me in horum examine aggrederis, referam: dixi enim, me tuis haec asfectibus, non tibi, adscripturum: nec agam de ἀκυρολογία, quam ita fusè taxas, cum omnibus, qui vel epistolas veterum triverunt, notum sit, amicos se invicem in literis inviolatâ amicitiâ accusare, nec vocem accusandi adeo arctis inclusam esse limitibus; &mollias, quantumlibet illa de iniqua conditione, quâ, quod non promisit Bilsius, Bartholinus ex tua sententia flagitat, explicesque quàm amicissimè, me sanè repugnantem nunquam invenies.