Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim eo haec fine unquam proposui, ut te Bartholine invisum redderem, cum sciam genus hoc proxenetarum Diis hominibusque invisum esse. Sed his missis ostendam Bartholinum nihil nec in spicilegio secundo, nec in responsione de experimentis Anatomicis Bilsianis (cujus loci citatio in thesibus fuit omissa) postulasse, quod non promisit Bilsius, ut adeoque omnibus patere possit te in re clara verbis obscuranda nequicquam occupari. Videamus Bartholini verba. Cum spicileg. 2. cap. ultimo pag. 100. &seq. de chylo &lympha Bilsii mentem exposuisset, &singula examinasset, tandem in fine tractatus addit: Eò verò (scil. rore) totum corpus natritioni aptum reddi, irroratione &fermentatione, promittit se aliquando ad oculum demonstraturum. Quanquam de rore solo, si à chylo distinguatur, non repugnarem, quia tamen aliter illi visum, nos magno desideriô istas demonstrationes exspectabimus, ut propius remoto welô intueamur, quid nobilißimo viro natura revelaverit, &ut fidem suam brevi exsolvat, quanto possumus officio rogamus. Optamus ut suscepti negotii cursus illi arrideat, &c. In respons. a. pag. 10. ait. Nec animum obfirmabo facilis ad applausum, si istis Anatomiae Professoribus, praeter alia, demonstraveris chyli ingressum in hepar, sed immediatum ex venis lacteis, non rubris mesentericis per longas ambages, quibus cum sanguine mistus chyli propriam appellationem amisit. Quis aequus rerum arbiter non videt Bartholinum hic ejus quod in lacteis continetur motum sibi petere demonstrari maximè cum adeo expressa habeantur verba? Scilicet in primo loco loquitur de roris distributione totali in totum corpus, in secundo de ejusdem distributione partiali in hepar.