Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem glandularum, sic &lymphaticorum, ob contenti colorem Clar. Bartholino ita dictorum, duo genera reperiuntur. Quae enim in conglobatis visuntur, omnia liquorem suum in venas reducunt, cum illa, quae è conglomeratis, prodeunt, contenta in cavitates notabiles, ut sunt oculi, nares, os, intestinum tenue deponant. Licet autem stomaticae glandulae, (sic enim, quae ori proximè inserviunt, omnes communi nomine possunt insigniri) ejusdem generis sint, similiaque vasa possideant, numerô tamen vasorum distinguuntur, quaedam enim unico duntaxat excretoriô vase praedita sunt, ut quae sub auribus, &sub maxillis reperiuntur, quaedam pluribus, ut reliquae quatuor, quae nempe in buccis, sub lingua, &in palato observantur, ut &tonsillae, cum vero tonsillas una cum maxillaribus inferioribus, earumque vasis Whartonus descripserit, ea, quae ab aliis descripta nondum scimus, proposuisse contenti, actum agere nolumus. §. 10. Sub auribus sitae glandulae, ut bene se habentes peculiare nihil, &à caeteris distinctum veteribus exhibuerunt, sic nec proprium sibi nomen apud eosdem invenêre. Videtur quidem Hippocr. lib. de gland. hac descriptione illas indigitasse. Αδένες δὲ κατὰ τοῖν οὐάτειν οὔνθει καὶ ἔνθα ἑκαθέρωθιν κατὰ τὰς σφαγὰς τοῦ τραχύλου.