Latin
NIC. STENONIS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 93
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet quemadmodum cum &sanguis benè se habet, &organa ritè sunt disposita, palpebrarum motum expeditiorem reddens humor naturali copiâ affluit, &per convenientia foramina in nares derivatur, sic si vel internas vel externas ob causas alterutrum mutetur, etiam humoris mutabitur effluxus. Organa quod attinet, possunt &quae materiam subministrant vasa, &,quę secernunt, glandulae, quaeque secretam educunt, excretoria vasa considerari. Si sanguinem advehentia vasa, ad revehentia naturalem in amplitudine proportionem non servant, nec humoris secernendi naturalis effluxus poterit expectari. Namque ut sanguis, quò facilius ex arteriis in venas transit, eò minus patitur immixta à se secerni, secernendum enim una cum reliquo per patentiores vias egreditur, nec per dicatos sero meatus nisi lentè transeunt, quae meatibus vicinae partes, reliquis liberè praeter fluentibus: sic quo difficiliùs, eo copiosius per simplices &porosas capillarium intra glandulas existentium tunicas exprimetur ferum; dum enim in angustiis illis versatur, nec eadem, quâ affluit, per venas refluit libertate, quicquid per alias vias egredi aptum est, ingreditur illas majori, ac naturaliter solet, celeritate, ut ita viarum angustiam transitus celeritas compenset.