Latin
NIC. STENONIS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 94
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita, licet nec plures, quàm naturaliter adsunt, aperiantur meatus; licet hi meatus non dilatentur, (dilatati enim ita, ut unâ vice pluribus, quàm uni serosae parti vel hanc constituentibus minoribus, transitum praeberent, facilè etiam crassiores sanguinis partes admitterent) sola tamen partium per meatus illos transeuntium celeritas majori lacrymarum copiae producendae sufficit à mutata vasorum in amplitudine proportione deducenda. Ut autem variatae proportionis hujus proxima habeatur causa, videndum primo in qua parte fiat mutatio, dein quid mutationem producat. Cum tria tantum materiae huic vehendae destinata adhuc dum innotuerint vasa, arteriae, venę, &lymphatica excretoria, excretoria autem ejusmodi mutationi recipiendae inepta sint, (constricta enim minus ac ante reciperent, ampliata verò secundùm continuos sanguineis meatus, alia, praeter serum, transmitterent, secundùm reliquum autem ductum dilatata majorem solitô humoris copiam non acciperent, nisi forte tractio quaedam fingenda esset, quae suctione, vel alia quâvis ratione serum attrahendo celeriorem contento motum conciliaret, qualia jam vix admittuntur:) reliquuntur venae &arteriae, quarum vel alterutri, vel utrique insoliti quid contingit.