Latin · Dactylic hexameter
NICODEMI FRISCHLINI HEBRAEIDOS.LIBER PRIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon, lines 1.142-1.182
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 1.142-182
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo aliud secum furioso corde volutat
Consilium, atque sagam monstrari poscit,ut illam
Consulat, et de se manes interroget imos.
Vnus ibi comitum: Endorae sub moenibus, inquit,
Est quaedam eventus mulier praesaga futuri.
Niliacas edocta notas, et carmina Phari.
Deripit hac Lunam Caelo, sua gramina campis:
Sanguine miscet aquas: alio traducit aristas
Et manes imis moto elicit ore sepulcris.
Protinus huc sese deduci postulat amens
Vesteque mutata, gemino comitante ministro
Dum nox atra cava Caelum complectitur umbra
Fatidicam accedit: Quaeso te praescia fati
Mater, ait, casus aperi mihi certa futuros
Atque animum tumulo, quam quaerimus, effer ab imo.
Huic mulier contra: Non te latet optime mi vir
Quisquis es, a Saulo expulsos his finibus omnes
Hariolos, omnesque sagas, quique aera captant:
Sidera quique notant tacito labentia caelo.
Cur tu igitur nostram lethi in discrimina vitam
Illaqueasse optas, ut funere tolar acerbo?
At Saulus:liquidi testor tibi numina Caelo:
Omnis ab hoc aberit quod mando crimine culpa.
Quaerit ibi mulier, quem caecis poscat ab antris:
Ille petit divam Samuelis ut evocet umbram.
Nec mora fit, magico tolluntur murmura cantu.
Et mulier clamat: Cur tu me decipis? inquit.
Nam tu Rex Saulus, qui nostra ad limina tendis
Ut me de medio tollas tibi fata canentem.
At Rex solatur, maestumque arcere pavorem
Admonet, et quidnam spectri rogat. Illa roganti
Cerno DEOS, inquit, ruptis emergere terris.
Praecana nam fronte senex cum veste Sacerdos
Sericia ascendit, gressusque huc dirigit altos.
Procidit hic Saulus viso Samuele, precesque
Fundit et iuratum genium furiosus adorat.
At Samuel Saulo turbatis vocibus inquit:
Quis furor impellit manes agitare quietos?
Et me Ramaeo tumulatum excire sepulcro?
Hic Saulus: Valde angor, ait, totumque timore
Cor pavet: hostiles nam cingunt undique turmae.