Latin · Dactylic hexameter
NICODEMI FRISCHLINI HEBRAEIDOS.LIBER PRIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon, lines 1.183-1.225
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 1.183-225
Unproofread scanNot analysed yet
Multa Palaestinis egresse huc millia terris.
Et DEVS a nobis procul o procul inde recessit.
Nec mihi dant visae quaesita oracula gemmae,
Nec Divi vates, nec conscia somnia noctis.
Atque ideo rupto volui de exire sepulcro:
Vt quid agam deinceps te certior indice reddas.
Haec ita Cissides: Samuel cui talia fatur:
Et quorsum me quaeris, ait, si diva repugnant
Fata tibi, infensusque DEVS te caelitus odit?
Quae vivo me vate tibi fuit ante minatus
Haec iam perficiet, sceptrumque potentis Iudae
Auferet e manibus Sauli,Isaidaeque propinquo
Tradet, ut emeritas tu solvas sanguine poenas.
Non etenim obsequium Dominus quod iusserat olim
Praestiteras, domitis Amalechi hoc vindice terris:
Nec satiasti aequam divini numinis iram,
Hinc adversa tuis hodie sunt omnis ceptis.
Quin etiam populi quae bello haec agmina ducis
sense Palaestino DEVS idem tradidit hosti.
Tuque adeo natique tui cras prandia mecum
Sumetis, nigrae saturandi pulvere terrae:
Dixit, et in tenues Samuel evanuit auras.
At Saulus totum se tacta extendit arena
Cernuus, et dira trepidam formidine mentem
Territus. Huic vires imis abiere medullis,
Namque omnem tunc forte diem ieiunus et omnem
Egerat, heu, vacui stomachi cum murmure noctem.
Territa tunc mulier tam tristis imagine vultus,
Ecce, tuis, inquit, morem nos gessimus aequm
Imperiis capitis sed non sine turbine nostri.
Nunc mihi tu obsequium praesta, Rex magne, vicissim
Et vires repara, quae rite parabitur, esca.
Abnuit hoc Saulus vinipertaesus et escae,
At famuli mulierque urgent, precibusque fatigant.
Cum surgit tandem cubitoque innixius inermi
Acclinat lecto, vitulum mox prompta saginis
Extrahit et iugulat mulier, subigitque farinam,
Et coquit, et Saulo apponit Saulique ministris.
Hoc igitur victu languentia mambra refecti
Discessu eiusdem relegunt vestigia noctis.
Interea Sunae digressi a moenibus hostes
Castra Palaestini ponunt super aequor Aphecae:
At sua Cissides campis Ieserlidos Ajae.