Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.709-11.752
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.709-752
Unproofread scanNot analysed yet
An soli Solymae atque ui confiditis arae?
Quin imo? si forte placet, stipuletur Iuda,
Cum Rege Assyrio: duo millia noster equorum
Huc Saneribus aget, num sint ex agmine vestro
Tot vobis equites, qui frenent ora lupatis
Tergaque conscendat sellata, equitare huc satrapa plures
Educet castris, quam vos ex omnibus oris.
At neque Niliacos si detur flectere currus,
Niliaci poterunt iam vos defendere currus.
Quid? quod sunt etiam nobis oracula vatum,
Quae vestros iussere armis populare penates,
Polliciti eventus felici Marte secundos.
Nec DEVS hoc prohibet vester (si quis modo vester
Est DEVS aut aliquod numen respectat Iudam).
Sed vestros vastare sinit, vestri immemor, agros.
Dixerat: Hebraei demissis vocibus orant,
Vt Syrio deinceps illis sermone loquatur,
Ne populo norit, qui stabat moenibus altis,
Quaenam inter sese comissa negotia tractent.
Altiua at vocem Assyrius cum murmure tollit:
Audite Hebraei magni dictata Monarchae,
Ne vos Ezechias, ne spe deludat inani.
Nam numquam Assyrio vos eximet ille capistro,
Nec vos auxilium deinceps sperabitis ullum
Caelitus, Ezechias Divos sperante benignos.
Sed si quid vobis restat iam pectoris aequi
Neglecto Ezechia, nostro parete Monarchae,
Et vos praescriptas sub pacis mittite leges.
Dedite vos vestrosque lares, aperite reclusas
Assyrio portas: hinc sedes fata quietas
Attribuent vobis, tranquillaeque otia vitae:
Quisque frui ut possit patrii proventibus agri,
Assyrias donec laeti migretis in oras,
Est ubi pingue solum, quod lacte et melle redundat,
Terra ferax Cereris, Bachique et pinguis olivi,
Sic mihi vivetis nullo discrimine pressi.
Quid iuvat Ezechiae monitus audire furentis?
Quid spes fallaces animo captatis inani?
Ceu vos ex alto DEVS adiuturus Olympo
Afforet, rebus et cupiat succerrere lapsis?
Num vero Assyriis potuere resistere telis
Di, quibus ereptas bello superavimus urbes?
Vah, DEVS Emathiae, DEVS Arphados urbis, et Avae,
Atque Sepharvaeae, quibus in regionibus errant?