Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.753-11.797
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.753-797
Unproofread scanNot analysed yet
At quo proripiunt? quibus occultantur in antris?
Quid? num Samarium nuper sua numina Regem
Eripuere manu Assyrii vinclisque Monarchae?
Scilicet huic Solymae DEVS insuperabilis urbi
Restat, et his possit nostris obsistere telis.
Dixerat, et populi demens responsa moratur.
At nihil hi contra, sic Rege vetante, superbis
Respondent dictis, donec de rure reversi
Legati, Assyrii referunt dictata tyranni.
His Rex auditis, trabeae dirumpit amictum
Induiturque artus sagulo, templumque frequentat,
Et precibus multis numen coeleste fatigat.
Tandem etiam Isaiae scitatum oracula vatis
Mittit legatos, qui coram haec maesta locuti:
Haec est illa dies, luctus et plena doloris,
Casibus insultat qua nostri impius ore
Assyrius, summoque DEO convicia dicit,
Nosque ipsi in diro versamur turbine mortis.
Vt mulier quondam quae partus aegra dolore
Concidit, et toto amisit de corpore vires.
Audiit ipse DEVS quae opprobria dixerit amens
Rabsacides, quo vivum proscindat Iudae
Numen, et Hebreais quam dira pericla minetur.
Tu precibus pater alme tuis, ad sidera fusis,
Reliquias serva crudelis ad ense tyranni
Haec tum legati, vates quibus ista vicissim
Dicite pacifico Regi, ne mente pavorem
Concipiat trepidum, quando istae-c crimina gentis
Audiat Assyriae: non haec impune tyrannus
Probra DEO dixit, iam nunc formidine mentem
Illius opplebit non grato nuntius ore,
Regressusque domum patria occidetur in urbe.
Interea Aethiopum Assyrias exercitus oras
Rege actus Taracha validis invaserat armis,
Rura Nini vastans: quod postquam resciit audax
Contemptor Divorum, et iusti Sanheribus et aequi:
Ocius accelerat patrios defendere fines,
Sed Solymae tamen ante cupit sibi moenia dedi,
Missis Ezechiae quas scripserat ipse tabellis,
Plenis opprobrii atrocis, plenique minarum.
Ne te seducat vani fiducia Divi
Quem colis, et sacris nimium venerare profanis,
Ceu belli vitar vices, Solymamque tueri
Auspice tam certo possis: quod numen in orbe
His quaeso potuit sine clade resistere telis?