Latin
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.840-11.883
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.840-883
Unproofread scanNot analysed yet
Alta supercilii quem contra nubila tollis?
Nonne DEVM irritas? nonne Israelica temnis
Numina? nam quorsum vocum tua lingua superbas
Proicit ampullas et sesquipedalia verba?
Conscendi haec, inquis, sinuosa cacumina montis
Curribus innumeris, Libanique in vertice Cedros
Succidi, et venies ad diversoria silvae
Carmeli, extremum lustravi indagine saltum.
Tum puteos fodi, et labris arentibus hausi,
Nostrorumque pedum siccaverunt flumina plantae.
At non tu audisti, qui mos meus esse soleret
Tempore iam longo nam quod periere profanae
Edomitae per te manibus victricibus urbes
Hoc nostrae virtutis opus, tu virga furoris
Vna mei rapidum quae proicieris in ignem.
Ergo quod eversae gentes, quod diruta bello
Oppida, quod nullae possunt obsistere vires,
Quod trepidi turpem sibi contraxere pudorem
Numinis est nostri, non vestrae a robore dextrae.
Ac velut herba virens, curva quae falce resecta
Arescit subito, aut tecti quod culmine gramen
Nascitur, ante perit quam maturescat apricum:
Sic et regnorum Maiestas concidit omnis,
Tu quae evertisti, vires me dant secundas.
Novi ego, novi omnes egressus, saeva Monarcha.
Ingressusque tuos, sessusque, et cuncta viarum
Quae tu me contra passim vestigia figis.
Tu furis in me unum, tuus has temerarius aures
Impellit fervor, caecaeque superbia mentis.
Iam nunc ergo tuis ferri orbem naribus indam,
Et labia immisso posthac frenabo capistro,
Teque via per quam venisti ad saepta reducam.
Haec vero Ezechia tibi signa illustria dicam,
Vnde meae videas in te pietatis amorem:
Quicquid sponte sua tellus hoc protulit anno,
Quicquid et hinc eadem feret anno deinde sequenti,
Hoc fruere, et reliquae proventu vescere messis.
Tertia cum demum propeaverint tempora veris
Arva sere, et segentem fecundae collige messis,
Pampineasque altis passim cole montibus uvas,
Vnde tibi plenis spumet vindemia labris.
Tum demum regni vires acquiret Iuda
Radicesque domus Solymaeo aget orbe deorsum,
Et fructum pariet fecundo tempore sursum.