Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.884-11.925
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.884-925
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet hac Solyma prodibunt urbe furentis
Reliquiae belli, incolumesque e monte Sionis,
Haec mens iusta DEI praestabit, et aemula virtus.
At Rex Assyrius non hanc accedet ad urbem,
Nec iaculum immittit tectis, pennisve sagittam,
Nec scutum huc ibit, nec muros aggere cinget:
Sed pede quo venit, pede convertetur eodem,
Non intraturus cui vim parat impius urbem:
Nam sic sermo DEI est, sic caelitus alma voluntas.
Hanc urbem ut servem me gloria numinis urget,
Vrget et Isaidae promissum in saecula regnum.
Sic ait, et vatis quae nox praedicta secuta est,
Angelus hac subito Caelo demissus ab alto
Obruit Assyrii letali castra tyranni:
Centum octoginta caesis et quinque virorum
Millibus, atque una missis ad tartara nocte.
Iamque ubi prima novos aurora reduxerat ortus
Aspicit Assyrius stragem, castrisque cruentis,
Omnia plena necis foedoque cadavere plena.
Nec mora, cum subito turbatus pectora casu,
Arripuitque fugam patriasque recessit in oras:
Regia qua stat clara Nini, quam condidit olim
Coctilibus saxis animosa Semiramis urbem.
Hic dum forte suos delubrum ingressus amoenum
Poscit opem Divos, sacram Sanheribus ad aram
Occumbit telo natorum occisus atroci,
Qui diras patrio maculaverunt sanguine dextras,
Assarhaddo tamen regni successit habenis.
I nunc, Hebraeum numen Rex saeve lacesse,
Irritaque tibi divinam caelitis iram.
At pater Ezechias morbo correptus acuto
Languida dum ponit moribundus corpora lecto,
Ecce, huic Isaias astat, tentatque iacentem:
Res, inquit, dispone tuas, legataque conde,
Nam te mors isto rapiet certissima morbo.
Rex hic turbatus vultumque avertit, et orat
Caelicolam Dominum, sic tristi mente precatus:
Omnipotens genitor, precibus qui flectere iustis
Si te sincero colui pietatis amore,
Si feci quae grata tibi, si grata locutus
Sum tibi, si veteres auxi cum fenore cultus:
Respice me miserum praesentique eripe morbo.