Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.926-11.971
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.926-971
Unproofread scanNot analysed yet
Nam tu pollicitus longaevae tempora vitae
Omnibus, haud ficto qui te amplectuntur honore.
Sic ait illacrimans, et flentibus irrigat ora.
Ante tamen vates quam progrederetur ab arce
Longius, aetherio venit vox rursus Olympo.
Vade, refer gressum, Regique haec nuntia porta:
Audivi gemitusque tuos, et verba precantis,
Et vidi lacrimas: ubi tertia surget Olympo
Orta dies pulso tam dirae semine pestis,
Invises iterum, quae exoptas, atria fani.
Namque tuae denos et quinque adiecimus annos
Aetati: et stabilem venturo tempore pacem,
Ista nec Assyrius pulsabit tecta tyrannus,
Quae memor Isaidae, memor et, quae gloria nostra,
Hostiles contra defendam hac arce catervas.
Dixerat sense, et facto emplasmate ficus
Imponit pesti, dirum maturet ut ulcus.
At pater Ezechias, quo signo certior, inquit,
Confirmabo fidem, quod sint ventura deinceps
Quae tu tam largo promittis ab aehtere vates?
Huic praeco Isaias: Cernis solaria patris?
Vine tu autem, gnomon de se quam proicit umbra
Ante decem gradibus iam progrediatur, eundo
Ocius assueto, an (quod erat mirabile visu)
Retrogrado decima haec tangatur linea motu.
Huic iterum Ezechias, faciles progressus eunti,
Vt denis crescat gradibus proclivior umbra.
Malim ego retrogrado Solem decedere passu,
Namque hoc maius erit maiori pondere signum.
Protinus hic Dominum sancto invocat ore propheta,
Quuodque petit supplex hoc obtinet, aetheraque omnem
Voce sua sacer unus homo Solemque reducit.
Vt quando currum prudens auriga volantem
Reprimit, et retro properantes flectit habenas,
Tantum hominis possunt Caelo impetrare vocatus.
Rex Babylonis erat Berodachus, semine Beli
Editus, Ezechiae qui gratabatur amicis
Litterulis, dira erepto de peste, datisque
Muneribus tanti captabat Regis amorem.
Ille sed Assyrii legatos ore benigno
Accipit, et magnis dignatur honoribus hospes.
Quid non ambitio, quid non designat honoris
Importuna sitis? Thesauros protinus omnes
Argentumque viris, aurumque, et aromata terrae
Ostendit, victusque boni nutrimen olivum,
Et firmae imprimis armamentaria sedis.