Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.138-12.187
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.138-187
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo illum contra coniuravere ministri,
Et clam compressum magnae in penetralibus aulae
Demisere neci: sed casum lumine vitae
Est ultus Solymae populus, sontesque peremit.
Octennem vero puerum praefecit Iudae
Iosiam, docto cinctum et sapiente Senatu.
Et sancti imprimis Ieremiae legibus usum.
Hic proavi exemplum caeleste piumque secutus,
Verba DEI coluit, praeceptaque Dia sacrorum:
Quae dum purus amat, non ulla parte recessit.
Iamque decem vitae postquam geminaverat annos,
Helciae scribam transmittit ab arce Saphanem
Pontifici, ut lectam delubri in limine summam
Quaestori numeret, qui sacra aeraria cruet:
Isque fabris numeret, reparandis inde ruinis
Murorum, et lapidi lignoque decenter emendo.
Nac tamen expensi ratio quaeratur ab ullo,
Sed fidei credat, dum curet singula certae.
Paruit Helcias summus tum forte Sacerdos
Dumque instaurandae vacat undique sedulus aedi,
Mosaeum reperit Legum et caeleste volumen
Idque modo densa exemptum caligine, et alto
Pulvere contectum, tradit fido ore Saphani.
Ille sed ut legit properat ostendere Regi,
Et simul huid narrat vigili curata labore
Omnia, quae fieri reparandae iusserat aedi,
Inde librum profert, longo non tempore visum,
Mosaeos qui praescribat sacro ordine ritus,
Et densis mersus latitaverat in aede tenebris.
Tantum aevi vitiosa valet nocuisse vetustas
Ritibus antiquis quos caeca oblivia condunt.
Rex ubi iussisset recitari ex tempore librum
Cognoscitque DEI leges, arcanaque sacra,
Discindit vestes, et magnam caelitis iram
Seque suosque super videt exarsisse penates.
Quandoquidem tanto maiores sacra veterno
Scripta profanassent densis submersa tenebris,
Protinus et scribae mandat templique Magistro,
Exquirant Iehovae pro toto oracula regno.
Holda fuit vates illis divina diebus
Nobilis aeditimi Sallumi nobilis uxor:
Hanc Regis legati adeunt Helcia Sacerdos,
Asaiasque aulae custos, et scriba Saphanes,
Diva quibus fata haec praesago est ore locuta:
Dicite Iosiae, qui vos oracula Caeli
Consultum misit: Iehovae quod certa voluntas
Fatidico legit quaecumque volumine Mosis,
Verba DEI, quascumque minas, quoscumque futuros
In populo casus, qui leges temnit et aequum,
Cuncta fidem parvo nancisci tempore certam.