Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.93-12.137
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.93-137
Unproofread scanNot analysed yet
Nam tu regna soli, tu terrae flectis habenas
Aequanimis genitor, mansueto pectore lenis
Et cui poena sua est meritis infligere poenam.
Tu quoque pollicitus veniam, te rite vocanti
Et quia iustorum pater es, custosque piorum:
Non tu promittis veniam concedere iustis,
Abramo, et nato iusto, Isacidaeque nepoti
Qui nihil in te ausi patrem committere turpe:
Ast ego te offendi, te multo crimine laesi,
Pluraque sunt huius vitae peccata nefandae,
Quam stat harenoso qui parvus litore pulvis.
Et mea crura sonant ferrato compede vincta,
Nec mihi laeta quies, nec nocte supervenit aegro,
Qui te irritavi foeda impietate, nefasque
Patravi horrendum, deserto tramite patris.
Ergo animi curvare genu, veniamque precari
Non cesso, et supplex mihi opem tua numina posco.
Peccavi fateor, peccavi, et plurima feci
Quae non sani hominis,non sanus iuret Achabus,
Sed te oro, miserere mei, largire precanti
Quam posco veniam, nec me sine gurgite vasto
Submergi scelerum, sed tristibus eripe fatis,
Et fer opem misero, mentemque advertere benignam:
Tunc ego perpetua dicam tua numina laude,
Grataque submissae testabor pectora mentis.
Talibus orabat vinctus sua crura Manasses,
Illacrimansque genas largo velut imbre rigabat.
Audiit omnipotens non ficta voce precantem.
Inflexitque animum saevae Babylonis, ut antro
Carceris exemptum, Solymaeae redderet urbi.
Protinus hic templo simulacra removit, et aras
Subruit, et rapidas fluvii proiecit in undas,
Instauratque altare DEI, pecudumque cruore
Imbuit, et Iehovae quam moverat, expiat iram.
Post etiam muros collapsa in parte refecit,
Constituitque Duces belli, et praemuniit urbes,
Praecepitque suis Iehovae servire potenti.
Tandem ubi quinque annos et quinquaginta Manasses
Imperium terrae et sceptrum gessisset Iudae,
Compositus placida per mortem pace quievit.
Filius huic Ammo successit idoneus auctor
Insani cultus, scelerumque, araeque profanae.
Nam nihil ille DEVM veritus, nil patris iniqui
Territus exemplo, lucos et signa Deorum
Auxit, et horrendo vitiavit moenia ritu.