Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.48-12.92
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.48-92
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qua Samariae nuper sum mensus amissi
Flagitia, hac ipsa Solymaea remetiar ausa:
Et quod retribui devoto pondus Achabo,
Hoc aequa referam trutina tibi dire Manasses.
Vtque olim scutella solet bene tersa deorsum
Inverti, ut sordis nihil ulla in parte supersit:
Sic Solymae expulsis evertam civibus urbem.
Et quas Assyrio servavero ex hoste popelli
Reliquias, praedaeque dabo, tristique rapinae.
Namque meum haud uno laeserunt crimine numen,
Assidua quadam nobis feritate rebelles,
Ex quo Niliaci fugerunt frena capistri,
Pristina vecordes in fata subinde relapsi.
Haec sancti vates narrare: sed omnia surdis.
Quin etiam (proh triste nefas) grassatus in omnes
Qui sibi restiterant, immani caede Manasses
Sustulit innocuos, et sanguine polluit urbem.
Creditur hoc inter serra dissectus acuta
Isaias monitor, quem dira mente tyrannus
Non tulerit cultus castigavisse profanos.
His accensa super violati numinis ira,
Assyrio Regem turmasque excivit ab orbe
Qui Iudaea suas adduxit in arva cohortes
Et terrae vastavit agros, subvertit et urbes
Atque expugnatae cepit sua tecta Sionis.
Ipsum vero aegris vinctum post terga lacertis
Compendibusque arctis Regem, ferroque ligatum
Abduxere viri patriam ad Babylona, Manassen.
Tunc demum sensit quid sit contemnere Divum,
Atque aliena sequi vetitorum signa Deorum
Taetro igitur clausus, dum carcere singula volvit
Crimina, sipplicibus confugit ad aethera palmis,
Exoratque DEVM veniam, sic ore precatus:
Omipotens aeterne DEVS, pater alme parentum
Abrami, et nati DEVS Isacidaeque nepotum,
Qui Caelum et terram mundique elementa creasti,
Et quicquid per te factum complectitur orbis:
Tu mare firmasti, tu litora porrigis undis,
Vnde tibi tuus exstet honos, et gloria surgat,
Nominis, haud ullo posthac delebilis aevo,
Teque omnes metuunt, quos aether lucidus ambit.
Sicut enim quem tu reprobis minitare fuorem
Iustitiae, non est homini tolerabilis ulli:
Sic quem siderea promittis ab arce favorem
Vera mente piis immenso foedere servas.