Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.739-12.788
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.739-788
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc mare, quod Salomo de duro fecit aheno,
Haec quae nunc solae restant ex arce columnae,
Atque hi luteres, venient Babylona: quid usque
Promisso vacuas aures lactatis inani?
Si sunt verloqui,si missi ex aethere vates,
Exorent Dominum praesagia ut irrita fiant
Quae cano, sitque domus salvo cum Rege superstes.
Dixerat: at contra Hananias sic ora resolvit
Vaniloquus vates: Caelo hoc DEVS edit ab alto:
Triste iugum Assyrii fregi, frangamque tyranni,
Et prius exactis abeant quam mensibus anni
Iam duo, servitio abductos Babylone reducam,
Vasaque restituam templo Regemque Sioni.
Haec ille: at vates Ieremias talia contra:
Sint utinam rata verba tui, quae proicis, oris,
Eventusque probet tua dicta: sed omine laevo
Suspicor haec vana iactari somnia lingua.
Nemo prophetarum lapso quos miserat aevo
Ipse DEVS, populum spe delectavit inani:
Omnes arma suis pestemque famemque locuti,
Impleverunt reprobas trepida formidine gentes.
At pacem quicumque suis, firmamque quietem
Succinet, eventu praesagia vera probabit.
Dixerat: Ille iugum vatis cervicibus aufert
Et frangit manibus simul isae-c ore profatur:
Sic DEVS ipse iugum captivo deniet Iudae,
Confringetque prius, geminus quam diffluat annus.
Tum reliquit vates, incantatusque Sacerdos
Ingeminat: Templum Domini, venerabile Templum.
Templum ingens Domini, quod nulla abolere vetustas
Non ensis, non flamma minax, non arma valebunt:
Huic se praesentem DEVS affore dixit, et inde
Exauditurum quos fundimus ore vocatus.
Non hac deficiet summus suus aede Sacerdos
Non lex destituit celsum Mosaea Sionem,
Nec suis Isaidae solio Rex deerit avito.
Talibus oraclis mendacisque arte prophetae
Credita res, captique dolis: nec ferrea curant
Iam iuga fatidici: nec praebent vocibus aures.
Rex etiam Assyrio (quoniam sic fata ferebant)
Sedechias rupto servandae foedere pacis,
Ac iuramenti violata lege rebellat:
Annua nec pendi solvenda tributa Monarchae,
Et iam nonus erat quo sceptrum gesserat annus
Chaldaeis igitur Nebucadnezarus oris
Egressus, magnas educit in arva cohortes
Iudaea, et Solymam premit obsidionibus urbem,
Et vallo muros, atque aggere cingit, et omnem
Praesaepit portis aditum, ne pabula quisquam
Inferat obsessis, neu quisquam erumpat in hostem.