Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.789-12.832
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.789-832
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes ille suas contraxerat undique vires,
Omnibus e terris, totum domiturus Iudam:
Nec Regum quisquam fuit illo tempore clarus,
Qui non auxilium Chaldaeo in bella tulisset.
Tanta erat in populum fatis ultricibus ira
Chaldaei Regis, devotum exosa Sionem.
Nec iam restabat cunctis ex urbibus una
Limitis Hebraei, quae non subiecta potenti
Chaldaeo, dudum viridem porrexerat herbam:
Lachin adhuc praeter munitam, et moenia Asecae.
Hic iterum satis aperit divina futuris
Ora pius praeco, stolido non credita Regi.
Audite hoc verbum saevo quod ad aethere manat:
Me duce, ait Dominus Caeli, Babylonius urbem
Hanc capiet, flammaque uret, Regemque prehendet
Et secum, abducet manibus post terga ligatum.
Venerat interea Pharao de Memphidos ora
Subsidio obsessis, durumque represserat hostem:
Rex ibi Sedechias consultum oracula vatis
Legatos mittit, simul ipsum poplite flexo
Pro se exhortatur numen caeleste precari.
His tum respondet Ieremias: Dicite Regi:
Qui venit auxilio vestrae huic exercitus urbi
Obsessae, patrias hac luce redibit ad oras.
At Rex Assyrius Chaldaeo Marte superbus
Iam nunc armatas acie ductare cohortes
Apparet, et pulsum virtute redintegrat agmen.
Nec prius absistet quam saevis ignibus urbem
Subruat, et templum in cineres, arcemque resolvat.
Dixerat: at proceres irati prendere vatem
Et miserum vinclis, et carcere claudere taetro.
At Rex ambiguus fati, casusque futuri
Liberat e taetro captivum carcere vatem,
Inque sua tacite seductum interrogat aula:
Sitne salus reliqua, aut restentne oracula divorum.
Huic vates: Captum ducet Babylonius heros
Sedechiam, stammaque urbem templuque cremabit:
Haec est vox Domini, sunt haec praesgia Caeli.
Et quid ego potui in populum committere, et in te,
Vt me tam rigido teneatis carcere vinctum?
O ubi falsiloqui latitant hac urbe prophetae.
Qui tibi Chaldaeos vanis sermonibus arcent:
Nec fore clamabant, umquam Baylonius urbem
Obsessum ut veniat, nedum tua moenia captum?